- BUCOLICA Carmina
- BUCOLICA Carminaa bobus dicta, inter Pastoralia praecipuâ olim laude ferebantur. Cuius poeseos inventum Persatum tempore metiuntur, cum Graeciam premerent. tunc enim Dianae Caryatidis sacris, quae a virginibus fieri consueverant, intermissis, agreftium aliquor in fanum officii causâ se contulisse, et peculiaribus cantiunculis Dianae laudes dixisse ferunt. Quos cantus cum valde probati vel religio iussisset, vel numerorum lepos persuasisset: ex casu mos, deinde etiam Lex facta est. Patriam huius carminis Siciliam plerique faciunt, in quam delatus Orestes e Scythica Taurorum gente, afferens Dianae signum, in pago Tyndaride illud staruerit, Numinisque laudes una cum agrestibus, a quibus exceptus fuerat, non sine cantibus instituerit. Alii Dianâ hôc modô, Syracusis agitatis seditione, placarâ, initium factum anniversariae festivitatis eamque propterea Lyam appellatam esse aiunt. Apud quosdam non Luae, se Phaselidis nomen invenias, quod Antiphemus e Graecia in Siciliam importârit. Namque huius frater Lacius Argivus coloniam misit in montana Colophoniorum, Mopsô Duce: qui ibi terram emit a Cylabra pastore indigena, in qua oppidum condidit, nomine φατηλὸν. Unde Mopsi nomen pastorali carmine tam frequens. Modus cantilenarum huiusmodi Βουκολιασμὸς dictus est. Praemium panis antiquitus fuit, in quo essent feratum expressae imagines: ipsi aut stantes, aut sedentes, aut ducentes gregem, cum pera erant omnium seminum genere refertâ, quod Graeci πανςπερμίαν dixêre. Habebaut etiam vinum in utre caprino, et pedum. Canebant autem coronati. Victi victor panem, peram, utrem auferebat, atque ex eo libabat Musis: victus, urbem ingredi non ausus, abibat per suburbia ac viculos et panem ad vescendum rogabat. Victor vero urbem Syracusarum ingressus, civium limina tum frugibus, tum vinô aspergebat, porriciens libamenta cum cantu hoc,Δέξαι τὰν ἀγαθὰν τύχαν, δέξαι ὁγιείαν,Τὰν φέρομεν παρὰ τῆς θεοῦ, τὰν ἐκαλέςςατο τήνα.E' quibus colligas carminis lususque originem a pestilentiae sedatione: quum in iis sanitatem quasi conceptis verbis prositebantur. Transiit dein in Artem lusus ac in quaestum abiit. Cirumire igitur provincias et certate in Italia, qui se Βουκολιαςτὰς praedicarent, atque aliô nomine Λυδιαςτὰς, unde Ludionum Latinis nomen. Inter quos eô tempore cum praestitisser Daphnis, Heroum ritu, a Pastoribus certatim obitus eius celebratus est. Porro utebantur instrumentô Musicô, quam Graeci a sibilo σύειγγα, Latini ab hiatu Fistulam dixêre, cuius materia arundo aut cicura. Carminum genera fuêre plura, namque aliter pro frugibus, pro vindemiis alia meditabantur. Cum gregem aut in pastum, aut ad stabula redeuntem prosequebantur, carmen πορευτικὸν dicebatur, ut videre est apud Theocritum Ο῾δοιπόροις. Quum vero aestiva in umbra otiose agerent, aut hibernô Sole apricarentur, narrabant anni tempestates et noxios eventus deprecabantur. Theocritus etiam pompas descripsit, etiam alia alii, hymnos, Herculillum et similia. Virgilius, praeter vulgaria argumenta, Silenum pinxit, universâ pene naturâ ac serie Fatorum, etc. Plura vide apud Scaligerum Poet. l. 1. c. 4. Uti vero Epici habuêre suum Κύκλον, et alia pleraque veterum Poetarum opera, ob similitudinem argumenti, in unum aliquod corpus ac syntagma redacta sunt: sic Bucolica omnia carmina, in unum corpusculum collecta, iam olim fuêre, ex Theocrito, Bione et Moscho, ut testatur vetus hoc Epigramma,Βωκολικαὶ μῶσαι ςπαράδες πόκα, ῃῦν δ᾿ ἅμα πᾶςταιΕ᾿ντὶ μιᾶς μάνδρας, εντὶ μιᾶς ἀγέλας.Sed et Bucolica Virgilii a Rhapsodis cantata et agitata esse, Auctor Vitae eius docet: Bucolica eô successu edidit, ut in scena quoque per cantores rebro prountiarentur. Vide Salmas. ad Solin. 9. 851. et 867. nec non infra aliquid, voce Lyra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.